monumenta.ch > Plinius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 10
{V} Proxima laus Aeginetico fuit, insula et ipsa eo, nec quod ibi gigneretur, sed officinarum temperatura, nobilitata. bos aereus inde captus in foro boario est Romae. hoc erit exemplar Aeginetici aeris, Deliaci autem Iuppiter in Capitolio in Iovis Tonantis aede. illo aere Myron usus est, hoc Polyclitus, aequales atque condiscipuli; sic aemulatio et in materia fuit.